monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 80, 2
'Quod ego saepe considerans reticebam, nec deprecantibus me frequenter in hoc opus fratribus annuebam. Sed tua vis, fidelissime frater Macari, tanta est, cui obsistere ne imperitia quidem potest; propter quod ne te ultra tam gravem paterer exactorem, etiam contra propositum meum cessi: ea tamen lege atque ordine, ut quantum fieri potest, interpretando sequar regulam praecessorum. Et eius praecipue viri (Hieronymi), cuius superius fecimus mentionem; qui cum ultra septuaginta libellos Origenis, quos Homiliticos appellavit, aliquantos etiam de Tomis in Apostolum scriptis transtulisset in Latinum, in quibus cum aliquanta offendicula inveniantur in Graeco, ita elimavit omnia, interpretando, atque purgavit, ut nihil in illis quod a fide nostra discrepet, Latinus lector inveniat. Hunc ergo etiam nos, licet non eloquentiae viribus, disciplinae tamen regulis in quantum possumus sequimur, observantes scilicet, ne ea quae in libris Origenis a seipso discrepantia inveniuntur atque contraria, proferamus. Cuius diversitatis causam plenius tibi in Apologetico, quem Pamphilianus pro libris ipsius Origenis scripsit, edidimus, brevissimo libello superaddito, in quo evidentibus, ut arbitror, probamentis corruptos esse in quam plurimis ab Haereticis et malevolis libros eius ostendimus: et istos praecipue, quos nunc exigis ut interpreter, id est, περί Ἀρχῶν, quod de principiis, vel de principatibus , dici potest, qui sunt revera alias et obscurissimi et difficillimi. De rebus enim ibi talibus disputat, in quibus Philosophi omni sua aetate consumpta, nihil invenire potuerunt. Hic vero noster quantum potuit id egit, ut creatoris fidem et creatarum rerum rationem , quam illi ad impietatem traxerunt, ad pietatem ipse converteret. Sicubi ergo nos in libris eius aliquid contra id invenimus, quod ab eo caeteris locis fideliter de Trinitate fuerat definitum, veluti adulteratum hoc et alienum, aut praetermisimus, aut secundum eam regulam protulimus, quam ab ipso frequenter invenimus affirmatam. Si qua sane, velut peritis iam et scientibus loquens, dum breviter transire vult, obscurius protulit: nos ut manifestior fieret locus, ea quae de ipsa re in aliis eius libris apertius legeramus, adiecimus, explanationi studentes; nihil tamen nostrum diximus: sed licet in aliis locis, dicta sua tamen ipsi reddidimus . Hoc autem idcirco in Praefatione commonui; ne forte calumniatores inde se criminandi putarent invenisse materiam. Sed viderint ipsi, quid perversi et contentiosi homines agant.